Robertus Jordan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iacobus Oliverius Rigney, Jr. (Carolopoli in Carolina Meridiana natus die 17 Octobris 1948, ibidem mortuus die 16 Septembris 2007), sub pseudonymo Robert Jordan notior, fuit scriptor mythistoriarum phantasticarum Americanus. Nobilis est serie librorum epicorum The Wheel of Time ('Rota temporis'), quae quattuordecim libros unumque prologum continet. Serie ante Rigney mortem non completa, Brandon Sanderson ultimos tres libros perfecit.

Rigney etiam fabulas historicas nomine Reagan O'Neal, fabulam de occidente Civitatum Foederatarum (western) nomine Jackson O'Reilly, et commentationes criticas de saltatione nomine Chang Lung scripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]