The Wheel of Time

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Wheel of Time (Rota temporis) est series mythistoriarum phantasticarum a Iacobo Oliverio Rigney minore, pseudonymo Roberto Jordan, scriptarum. Series quattuordecim libros principales, unum prooemium, aliosque libros coniunctos continet. Jordan primum librum The Eye of the World anno 1984 coepit et anno 1990 edidit. Anno 2007 mortuus est, duodecimo libro non perfecto. Brandon Sanderson notis auctoris, eius vidua volente, seriem perfecit et tria volumina ultima inter annos 2009 et 2013 edidit. In The Wheel of Time Jordan elementis fabularum Europaearum et Asiaticarum utens mundum personis, terris, populis, rebusque magicis divitem creavit. Series perfecta ad proemium Hugo nominata est.

Numerus Titulus Dies publicationis Notae
0 New Spring 6 Ianuarii 2004 Prooemium (prequel)
1 The Eye of the World 15 Ianuarii 1990  
2 The Great Hunt 15 Novembris 1990  
3 The Dragon Reborn 15 Octobris 1991  
4 The Shadow Rising 15 Septembris 1992  
5 The Fires of Heaven 15 Octobris 1993  
6 Lord of Chaos 15 Octobris 1994 Ad proemium Locus anno 1995 nominatus
7 A Crown of Swords 15 Maii 1996  
8 The Path of Daggers 20 Octobris 1998  
9 Winter's Heart 7 Novembris 2000
10 Crossroads of Twilight 7 Ianuarii 2003
11 Knife of Dreams 11 Octobris 2005
12 The Gathering Storm 27 Octobris 2009 A Brandon Sanderson perfectus
13 Towers of Midnight 2 Novembris 2010 A Brandon Sanderson perfectus
14 A Memory of Light 8 Ianuarii 2013 A Brandon Sanderson perfectus cum epilogo a Roberto Jordan scripto

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The Wheel of Time spectant.