Robertus Carr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Robertus Carr
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Carr: imago
Nativitas: 28 Septembris 1947; Matraville
Patria: Australia

Officium

Officium: Premier of New South Wales, Minister for Foreign Affairs, Member of the Australian Senate, Member of the New South Wales Legislative Assembly, Delegate to the Australian Constitutional Convention, 1998
Munus: politicus, Legatus
Patronus: University of Technology Sydney

Consociatio

Factio: Australian Labor Party

Familia

Coniunx: Helena Carr

Memoria

Laurae: Fulbright Program

Robertus Carr, praenominibus plenis Robert John sed saepius Bob Carr appellatus (Matraville natus die 28 Septembris 1947) est politicus Australiae.

In suburbiis Sydnei Novae Cambriae Australis natus, Robertus Carr in eodem suburbio educatus est. Universitatem Novae Cambriae Australis frequentavit. Diurnarius operam dedit, sed ab anno 1983 legatus est conventui provinciali. Minister ab operibus anno 1984, minister ab emptoribus mense Ianuario 1986, primus minister eiusdem provinciae ab anno 1995 factus est. Hoc officium usque in diem 3 Augusti 2005 tenuit eodemque die legationem popularem renuntiavit. Die autem 13 Martii 2012 senator nationalis ministerque a rebus externis nominatus est, prima ministra Iulia Gillard. A binis officiis die 23 Octobris 2013 recedit munusque rectoris instituti coniunctionum Australiae et Sericae apud universitatem technologiae Sydneiensem suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]