Robertus Alingtonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Robertus Alingtonius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1355;
Obitus: September 1398;

Officium

Munus: philosophus

Consociatio

Robertus Alingtonius[1] (Anglice Alyngton; mortuus Septembri 1398) fuit philosophus Anglicus qui novas logicae, semanticae, metaphysicae, et ontologiae rationes saeculo quarto decimo excogitavit. Qui praeterea ideologica realismi Oxoniensis fundamenta iecit cum pro realitate obiectiva notiones realitatis mentis et linguae substitueret.[2] Ab 1379 ad 1386 fuit socius Collegii Reginae Oxoniae.[3] Motus est a metaphysica Ioannis Wycliffe, qui theologiae in Collegio Reginae anno 1363 studere coeperat. Alyngton annis 1394 et 1395 fuit cancellarius Universitatis Oxoniensis.[4] Deinde fuit rector Long Whatton, vici et paroeciae Leicestriensis comitatus, usque ad mortem.

Opera philosophica[recensere | fontem recensere]

  • Litteralis sententia super Praedicamenta Aristotelis, commentarius de Categorias Aristotelis, eius clarissimum opus.
  • Tractatus de suppositionibus terminorum, commentarius de suppositione vocabulorum, philosophia linguae.
  • Commentarius de Libro sex principiorum.
  • Tractatus generum, commentarius de generibus entis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Natalis Alexander, Selecta historiae ecclesiasticae capita et in loca ejusdem insignia, dissertationes historicae, chronologicae, criticae, dogmaticae . . . seculum XIII. et XIV, pars 1 (Parisiis: apud Antonium Dezallier, 1684), 493. Iterum, Ignatius Hiacynthus Amat de Graveson, Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta ubi pro theologiae candidatis, pars 2, ed. 3a (Venetiis: apud Joannem Baptistam Recurti, 1738), 155.
  2. Alessandro Conti, "Robert Alyngton," Stanford Encyclopedia of Philosophy (2007).
  3. Wood, Anthony (1790). "Fasti Oxonienses". The History and Antiquities of the Colleges and Halls in the University of Oxford. Google Books. p. 34 
  4. Hibbert, Christopher, ed. (1988). "Appendix 5: Chancellors of the University". The Encyclopaedia of Oxford. Macmillan Publishers. pp. 521–522. ISBN 0-333-39917-X .