Risus paschalis

E Vicipaedia

Risus paschalis fuit Christianus risus hilaritatisque in homilia paschali instigandae mos, qui inter saecula 14 et 19 praecipue in Bavaria populo gratus erat.

Quomodo ortus sit mos[recensere | fontem recensere]

Qua re institutus sit ridendi mos nescitur cum neque in edictis neque in encyclicis ecclesiasticis illius ritus fit mentio. Solebant autem nonnulli sacerdotes in Germania meridionale e pulpito fabellam lepidam ad risum moventem extemporaliter frequentanti turbae enarrare. Hoc modo laetitiam atque sollemnitatem instigantes pulsi ac devicti mortis gaudium per Christi triumphum illustrare atque festiviorem reddere studuerunt. Licuit etiam hoc tantum die principibus temporalibus itemque praesidibus ecclesiae illudere atque irridere.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]