Ridgefield (Connecticuta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ridgefield (Connecticuta)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 41°18′19″N 73°30′5″W
Numerus incolarum: 24 638
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 35.0 Mille passus quadratum

Tabula aut despectus

Ridgefield (Connecticuta): situs
Despectus ad meridiem per Viam Main, 1875.
Despectus ad meridiem per Via Main ab Itinere Branchville, circa 1906.
Schola Ridgefield. Nota postalica anno 1909 missa.
Schola Petry Parley.
Campus pilamallei Ridgefield.

Ridgefield est oppidum in Fairfield Comitatu Connecticutae Civitatum Foederatarum, inter radices Montium Berceriensium situm. Oppidum a colonis ex Norwalk et Milford Connecticutae anno 1708 condita est. Census Civitatum Foederatarum 2010 incolarum 24 638 numeravit.[1] Medium oppidum, olim burgum rite designatum, a Ministerio Census Civitatum Foederatarum nunc locus a censu designatus definitur.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Inter incolas oppidi sunt Robertus Vaughn, histrio, et Harvey Fierstein, histrio et scriptor scaenicus, qui iam in oppido habitant. Inter scriptores qui olim hic habitaverunt fuerunt Eugenius O'Neill, Howardus Fast, Cornelius Ryan, et Mauritius Sendak. Inter alios notabiles sunt:

Curtius Waldheim, olim Secretarius Generalis Consociationis Nationum in oppido commoratus est in domu amici, et Theodorus Sorenson, olim consultor Praesidis Ioannis F. Kennedy, olim in oppido habitavit. Ira Iosephus Fisher, poeta et meteorologus in televisione CBS, in oppido habitat; simile Morton Dean, vir nuntiorum emeritus, et Todd Brewster, scriptor et diurnalista. Curtius Onalfo, olim summus exercitor Kansas City Wizards et D.C. United, Scholam Superiorem Ridgefield frequentavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • [Auctor ignotus]. 1999. Images of America: Ridgefield.
  • The Barbour Collection of Connecticut Town Records, Volume 36. 2000. Genealogical Publishing Company.
  • Bedini, Silvio A. 1958. Ridgefield in Review.
  • Bollenback, Dirk. Circa 2000. Saint Stephen's Church Reaches the Millennium.
  • Haight, Robert S. St. Stephen's Church: Its History for 250 years: 1725 to 1975.
  • Jones, Keith. 2002. Farmers against the Crown.
  • Jones, Keith Marshall. 2001. The Farms of Farmingville.
  • Rockwell, George L. History of Ridgefield.
  • Salzman, Mark. 1996. Lost in Place: Growing Up Absurd in Suburbia.
  • Sanders, Jack. 2003. Ridgefield 1900-1950.
  • Sanders, Jack. Five Village Walks.
  • Teller, Daniel 1878. The History of Ridgefield, Connecticut.
  • Welsh, Glenna M. 1976. The Proprietors of Ridgefield.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ridgefield Connecticutae spectant.
Gubernatio, salus, et educatio
Media loci
Situs historicus Iacobi Sanders
Templa religiosa