Ricardus Williamson

Obitus: 29 Ianuarii 2025; Margate
Patria: Britanniarum Regnum
Memoria
Ricardus Nelson Williamson (natus in Londinii die 8 Martii 1940; mortuus Margate in oppido Cantium die 29 Ianuarii 2025), alumnus Collegii Wintoniensis et mox Collegii Clarae apud Cantabrigienses, fuit episcopus auxiliaris Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, qui die 30 Iunii 1988 a Marcello Lefebvre consecratus est. Propter hoc factum, Ioannes Paulus II papa Marcello Lefebvre sacra interdixit. Sententia Ricardi Williamson est "Fidelis inveniatur."
Postquam Universitatis Cantabrigiensis litteris Anglicis gradum accepit, Williamson diurnarius deinde magister scholae laboravit. In Schola Downsend in Surria, ubi puer studuit, docuit, deinde in Gana et Londinio. Anglicanus baptizatus, Williamson Ecclesiae Catholicae illius anno 1971 se iunxit. Sacerdos ordinatus est anno 1976.
Dicitur Williamson inter colloquium percontativum cum televisione Suecica holocaustum denegavisse[1][2]
Die 24 Ianuarii 2009 papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra Ricardum Williamson et alios episcopos Fraternitatis abolevit, sed postea eum petivit ut quae ab ipso de holocausto dicta sunt, retraheret.
Ab anno 2015 Williamson, Sanctae Sedis iniussu, ad sacerdotes episcopatum contulit.[3] Episcopi Ioannes Michael Faure(d)(de), Thomas Aquinas Ferreira da Costa(d)(pt), Gerardus Zendejas(d)(de), Iacobus Ballini(d)(de), Paulus Morgan(d)(en), Michael Stobnicki(d)(de), et conditionaliter Carolus Maria Viganò archiepiscopus erat.
Opera
[recensere | fontem recensere]- The Rural Solution: Modern Catholic Voices on Going Forward to the Land (2003, cum P. Chojnowski, W. Marx, W. Nutting, et C. McCann)
- Letters from the Rector
- Vol. 1: The Ridgefield Letters, 1983–1988 (2007)
- Vol. 2: The Winona Letters Part I, 1988–1994 (2008)
- Vol. 3: The Winona Letters Part II, covering 1994–1999 (2009)
- Vol. 4: The Winona Letters Part III, covering 2000–2003 (2009)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- White, David Alanus (2018). The Voice of the Trumpet: A life of Bishop Richard Williamson in Four Movements. Urbis Sancti Ludovici: Marcel Editions.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner, Tages-Anzeiger die 22 Ianuarii 2009
- ↑ ‚Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern, kath.net, die 22 Ianuarii 2009.
- ↑ https://web.archive.org/web/20230726212702/https://www.paudal.com/2023/01/09/a-new-bishop-consecrated-by-bishop-richard-williamson/
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Williamson spectant. |
| Lexica biographica: • Den store danske • • Catholic Hierarchy |
