Ricardus Feynman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ricardus Feynman

Ricardus Feynman (Anglice: Richard Feynman; natus die 11 Maii 1918; mortuus 15 Februarii 1988) fuit physicus Americanus, qui theoriam mechanicorum quanticorum elaboravit, motus helii liquidi gelidissimi explicavit, rationem corporum minimorum exposuit. Propter mechanica quantica elaboranda Praemium Nobelianum Physicae anno 1965 tulit.

Bello orbis terrarum II apud Los Alamos in Novo Mexico Feynman adhuc iuvenis 'computatra humana' administrando fabricationem bombae atomicae iuvit.

Feynman magister propter dilucide explicandi facultatem 'peritus explicandi' (Anglice: 'Great Explainer') nonnumquam vocatur. Ipse se rem nondum intellexisse, si eam discipulis iunioribus explicare non posset, dicere solebat. Etiam originem nanotechnologiae decreavit et investigator causae calamitatis naviculae sideralis anno 1986 factus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Feynman spectant.