Ricardus Evans Schultes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Ricardus Evans Schultes
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus Evans Schultes: imago
Nativitas: 12 Ianuarii 1915; Bostonia
Obitus: 10 Aprilis 2001; Bostonia
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: anthropologus, botanista, ethnobotanist
Patronus: Universitas Harvardiana, United States Department of Agriculture

Memoria

Laurae: Guggenheim Fellowship, Tyler Prize for Environmental Achievement, Linnean Medal, AAAS Fellow

Ricardus, vulgo Richard Evans Schultes (Bostoniae natus die 12 Ianuarii 1915; ibidem die 10 Aprilis 2001 mortuus) fuit ethnobotanista qui praecipue de pharmaca entheogena sive et psychedelica inquirebat.

Plumbarii filius, Ricardus Schultes nihilominus ex iuventute opus Ricardi Spruce, botanistae Amazonumque fluminis exploratoris cognovit; in universitatem Harvardianam anno 1933 receptus discipulus erat directoris Musei Botanici Oakes Ames. His annis de origine pharmacorum Aztecorum teonanácatl (Psilocybe e.g. mexicana) et ololiuqui (Turbina corymbosa) operam dedit. Secundo bello mundano saeviente fontes laticis Heveae brasiliensis aliorumque arborum, in ingeniaria mechanica perutili, quaerebat, sed eodem tempore et annis insequentibus vallem Amazonum fluminis explorabat ut scientiam indigenarum de facultatibus plantarum colligeret. Curator herbarii ab anno 1953, deinde ab 1970 professor biologiae apud almam matrem Harvardianam meruit. Origines pharmacorum toxicis et medicinalibus curare et ayahuasca primus evolvit, quae ambo e pluribus plantis extrahi solent. Complexum entheogenorum Mesoamericanum inter primos explicavit, nomine autem non ab eo sed a collega Weston La Barre definito.

Inter discupulos eius fuerunt Timotheus Plowman, Marcus Plotkin, Wade Davis. Genera Resia (per initialia R.E.S.) et Schultesianthus ad eius honorem nominata sunt, hoc ab Armando Theodoro Hunziker anno 1977, illud anno 1962 ab Haroldo Emery Moore.

Scripta selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1976 : Hallucinogenic Plants. Novi Eboraci: Golden Press. ISBN 0-307-24362-1
  • 1979 (cum Albert Hofmann) : Plants of the Gods: Origins of Hallucinogenic Use. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-07-056089-7
  • 1980 (cum Albert Hofmann) : The Botany and Chemistry of Hallucinogens. Springfield Illinoesiae: Thomas. ISBN 0-398-03863-5
  • 1982 (cum William A. Davis, Hillel Burger) : The Glass Flowers at Harvard. Novi Eboraci: Dutton. ISBN 0-525-93250-X
  • 1988 : Where the Gods Reign: Plants and Peoples of the Colombian Amazon. Oracle Arizonae: Synergetic Press. ISBN 0-907791-13-1
  • 1990 (cum Robert F. Raffauf) : The Healing Forest: Medicinal and Toxic Plants of the Northwest Amazonia. Portlandiae: Dioscorides Press. ISBN 0-931146-14-3
  • 1992 (cum Robert F. Raffauf) : Vine of the Soul: Medicine Men, Their Plants and Rituals in the Colombian Amazonia. Oracle Arizonae: Synergetic Press. ISBN 0-907791-24-7
  • 1995 (editor cum Siri von Reis [Altschul]) : Ethnobotany: Evolution of a Discipline. Portlandiae: Dioscorides Press. ISBN 0-931146-28-3



Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wade Davis, One River: Science, Adventure and Hallucinogenics in the Amazon Basin. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 1997. ISBN 0-684-81812-4
  • Jonathan Kandell, "Richard E. Schultes, 86, Dies; Trailblazing Authority on Hallucinogenic Plants" in New York Times (13 Aprilis 2001)
  • D. James Romero, "The Father of Psychedelics? Just a Plant Guy" in Los Angeles Times (20 Octobris 1996)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Encyclopædia Britannica • IPNI