Rhoegus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rhoegus (litteris Graecis Ῥοίγος) saeculo III a.C.n. ineunte rex Odrysarum fuisse censetur. Nummi nomine Ῥοίγου incusi, typis eo aevo communibus (obverso caput Alexandri Magni; reverso eques) perpauci servantur. Inter picturas murales in sepulcro iuxta Kazanlak[en] reperto, medio saeculo IV a.C.n. deposito, inscriptio informalis inventa est verbis Κοζιμασης ἐζωγράφησεν. Ροιγος Σευθου "Cozimases pinxit: Rhoegus Seuthi filius".[1] Quae verba, fortasse Rhoego regente exarata, hunc filium fuisse refert regis Thracici Seuthi III, qui anno circiter 300 a.C.n. mortuus erit, filiis multis relictis. Si re vera Rhoegus inter fratres patre mortuo regnavit, incursionem Celtarum Galatarum anno 281 a.C.n. factam expertus erit a quibus urbs capitalis Seuthopolis destructa est.

In inscriptione Graeca Delphis anno 276/275 a.C.n. posita Κότυς Ῥαίζδου Θραικῶν βασιλεὺς "Cotys Rhaezdi filius Thracum rex" se proclamat.[2] A nonnullis igitur successio regum Thracicorum "Seuthes III > Rhoegus=Rhaezdus > Cotys III[en]" accipitur, sed an saeculo III a.C.n. regnum Thracicum singulum permaneret, an Rhoegus nummorum Thracicorum Rhaezdusque inscriptionis Delphicae idem essent, res incertae sunt.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Commissio onomastica Bulgarica, in Antarctica laborans, nomina historica Bulgaro-anglica imposuerunt cretae Roygos Ridge ad honorum Rhoegi, culminis Sevtopolis Peak ad memoriam urbis antiquae capitalis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dana (2015) pp. 248-249
  2. FD III 4:414; cf. Dana (2015) p. 250

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dan Dana, "Inscriptions" in J. Valeva, E. Nankov, D. Graninger, edd., A Companion to Ancient Thrace (Wiley Blackwell, 2015. ISBN 978-1-4443-5104-0) pp. 243-264
  • Kostadin Rabadjiev, "The Thracian Tomb as Ritual Space of the Beyond" in Olivier Henry, Ute Kelp, edd., Tumulus as Sema: Space, Politics, Culture and Religion in the First Millennium BC (Berolini: De Gruyter, 2016) vol. 1 pp. 281-312 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]