Latinitas nondum censa

Reservatum Taimyricum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pedicularis alopecuroides in reservato Taimyrico floret.

Reservatum Taimyricum[1] (Russice Таймырский заповедник, tr. Tajmyrskij zapovednik) vel plenius Reservatum publicum naturae biosphaerae Taimyricum (Russice Государственный природный биосферный заповедник «Таймырский», tr. Gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyj zapovednik "Taimyrskij") est unum e maximis reservatis naturalibus Russiae, in paeninsula Taimyr situm, nunc ad territorium Crasnoiarense Foederationis Russicae pertinens. Aream 1 781 928 ha habens, e partibus quattuor compositum est. Die 23 Februarii 1979 creatum, anno 1995 statum reservati biosphaerae a UNESCO obtinuit, et ab anno 2013 institutum administrandi commune cum aliis reservatis paeninsulae Taimyricae terrarumque adiacentium habet.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Zhurbenko, M. P. & Pospelova, E. B. (2001). Lichenes ac fungi lichenophili in vicinitate lacus Syrutaturku (reservatum Taimyricum, Taimyr Centralis). Novitates Systematicae Plantarum non Vascularium 34, 134–39.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Taimyricum spectant.