Reinholdus Schneider

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schneider in cursuali pittacio Germanico anni 2003

Reinholdus Schneider (natus die 13 Maii 1903 Aquis Aureliis, mortuus die 6 Aprilis 1958 Friburgi) fuit Germanicus auctor. Tamquam artifex participatus est Renovationis catholicae.

Vita[recensere | fontem recensere]

A pueritia xenodochi filii catholicismus maximi momenti erat. Absolutorio gymasiali et negotiatoria eruditione (Dresdae) confectis interpres litterarum Hispanicarum et Lusitanicarum factus est.

Suicidium patris crisim profundam evocavit in filio (anno 1922); immo filius quoque similia tentavit. Haec omnia impulerunt Schneider ad opera propria exaranda. Annis 1928 et 1929 iter in Hispaniam et Lusitaniam fecit, de quo in biographiis Das Leiden des Camões (1930) atque Philipp II. (1931) scripsit. Inter annos 1932-1937 scriptor liber vitam degit Potestampii; anno 1938 transmigravit Friburgum.

Novis doctrinis nazismi primo inclinatus Schneider ad nationalia vergebat, uti videri potest in biographicis libris Fichte (1932) et Die Hohenzollern (1933). Sed iam anno sequenti distinctissime se abstinuit a novis gubernatoribus et tetendit in gremium Ecclesiae Catholicae Romanae: cf. opera Das Inselreich (1936) et Sonette (1939). Reprehendit verbis acribus novum tempus in Las Casas vor Karl V. (1938), ubi Indorum Americanorum expilatio comparatur cum persecutione Iudaeorum in Europa. Itaque Schneider cum Werner Bergengruen in grege eorum numerari potest, qui christiana ex mundi visione Adolfum Hitler apertius aggressi sunt.

Secundo bello mundano scripta religiosa et fabellulas partim secreto fabricata concinnavit. Ibi historiam saecularem iudicium salvationem expectans esse interpretatus est. Anno 1945 accusatus est perduellionis; verisimiliter finis belli praecox ei vitam servavit. Post bellica Schneider postulavit initium spiritale novum in patria sua opinionibus pacifismi adhaerens. In supremis operibus, ubi autobiographica pullulant, velut Der Balkon (1957) et Winter in Wien (1958), profecto catholicismum dogmatibus fultum reliquit. Tamen pertinaciter de duellis inter potentias terrenas et spiritum caelestem gerendis disserebat.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

  • Poemata: Sonette von Leben und Zeit, dem Glauben und der Geschichte (1954)
  • Fabula Milesia: Die silberne Ampel (1956)
  • Fabellae Taganrog (1946) et Das getilgte Antlitz (1953)
  • Dramata: Der große Verzicht (1950), Innozenz und Franziskus (1952)
  • Acroaseon collectio: Weltreich und Gottesreich (1946)

Fons[recensere | fontem recensere]

Baecker, Veit Christoph: "Schneider, Reinhold", en: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Reinholdus Schneider spectant.