Receptaculum aquae Ugliciense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Receptaculi Ugliciensis cataracta

Receptaculum aquae Ugliciense[1] (Russice Угличское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. In regionibus Tueriensi et Iaroslaviensi situm est. Volgae aequor in receptaculo mediocriter sublatum est, ut alveo paene non exeat, sed aliqua (e.g., Kolazini urbis pars) aquis eius demersa est.

Moles ergasterii hydroelectrici anno 1943 confecta est; receptaculum usque ad annum 1947 aqua implebatur. Area receptaculi 249 chm2 est. Volumen receptaculi pleni 1,245 chm³ est, altitudo media 5 m, maxima autem 23 m.

Cassinum flumen in receptaculum effunditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°29′0″N 38°16′0″E • Большая российская энциклопедия