Receptaculum aquae Bratticum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Receptaculum aquae Bratticum anno 2007

Receptaculum aquae Bratticum[1] (Russice Братское водохранилище) est receptaculum aquae in regione Ircutensi Russiae in flumine Angara constructum. Moles ergasterii hydroelectrici in Brattica urbe anno 1961 constructa est; receptaculum usque ad annum 1967 aqua implebatur.

Area receptaculi a 5426 ad 5470 chm² mutatur, volumen receptaculi pleni 169 chm³ est, altitudo media 31 m, maxima autem 101 m.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Bratticae urbis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°15′0″N 101°45′0″E  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica