Latinitas nondum censa

Raphael Palma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Raphael Palma
Wikidata-logo.svg Raphael Palma
Res apud Vicidata repertae:
Raphael Palma: imago
Nativitas: 24 Octobris 1874; Manila
Obitus: 24 Maii 1939; Manila
Patria: Philippinae

Officium

Officium: Member of the Senate of the Philippines
Munus: diurnarius, politicus

Consociatio

Factio: Nacionalista Party

Raphael Palma (Rafael V. Palma; natus apud Tundo Manilae die 24 Octobris 1874; mortuus Manilae die 24 Maii 1939), filius Hermogenis Palma et Hilariae Velasquez, fuit diurnarius, rerum gestarum scriptor et vir rerum politicarum peritus Philippinarum sub tutela Civitatum Foederatarum Americae. Fuit frater maior natu poëtae Iosephi Palma. In matrimonium duxit Carolinam Ocampo, editoris Martini Ocampo filiam.

Alumnus Athenaei Manilensis, iurisprudentiae studuit apud Universitatem Sancti Thomae; postea apud diurna La Independencia (pseudonymo "Dapit Hapon") et Ang Kalayaan commentationes scripsit. Editore anteriori Antonio Luna die 5 Iunii 1899 necato, Palma factus est editor eiusdem La Independencia. Annis insequentibus fuit scriptor anno 1900 diurni Cebuani El nuevo dia (conditoribus Sergio Osmeña et Iacobo C. de Veyra), mox etiam scriptor apud El renacimiento (editore Martino Ocampo). Anno 1907 pro provincia Cavite in Comitiam electus, ab anno 1909 in Commissionem Philippinarum appellatus est et continuatim a 1916 usque ad 1922 senator fuit. Ab anno 1917 minister rerum internarum fuit in concilium ministrorum; anno 1919 ad libertatem Philippinarum suadendam Vasingtoniae missus est. A mense Iulio 1925 fuit praeses, quartus ille, Universitatis Philippinarum, quam dignitatem usque in annum 1933 retinuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Nuestra compaña por la independencia desde Taft hasta Harrison (1901-1921) (Manilae, 1923)
  • (editor) La revolución filipina (con otros documentos de la época) por Apolinario Mabini (Manilae, 1931)
  • Historia de Filipinas (Urbe Quezon: University of the Philippines Press, 1968-1972)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]