Ramus interventricularis anterior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Ramus interventricularis anterior
RIVA, LAD
Cognitores
TA A12.2.03.202
Anatomia macroscopica
Aa. coronariae
Omniae arteriae coronariae.

Ramus interventricularis anterior (RIVA sive, saepissimum in literatura cardiologica: LAD[1]) est arteria coronaria. LAD parietem anteriorem et regiones septales cordis sanguine arteriali providet.

Obstructio atherosclerotica rami interventricularis anterioris, ante transmissionem propaginis sui primi rami perforantis septalis infarctum cordis efficere potest gravissimum, quare in libris Anglicis RIVA nonnumquam widow maker (Lat.: viduarum fabricator) dicitur[2].

Cursus[recensere | fontem recensere]

Ramus interventricularis anterior est ramus maximus arteriae coronariae sinistrae. Dividitur LAD in segmenta (secundum AHA[3]):

  • 6 - segmentum proximale (LAD 6)
  • 7 - segmentum medianum (LAD 7)
  • 8 - segmentum distale (LAD 8)

Ex ramo interventricularis plures rami interventriculares septales velut pauci rami diagonales emanant.

Morbi[recensere | fontem recensere]

Stenosis et occlusio arterialis[recensere | fontem recensere]

Angiographia arteriae coronariae sinistrae cum fluxu interrupto segmenti proximalis (LAD 6), sinistre, superius. Post dilatationem (dextre) fluxus liber videri potest. Fluxus rami circumflexi normalis (vas, proiectionis causa, perpendiculariter currens vistum).

Stenosis gradus altissimi et etiam obstructio sunt periculosae. Infarctus cordis cum mortalitate aucta nexi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. secundum verba Anglica: left anterior descending artery
  2. Lewis K. M.: Multiple Lead ECGs: A Practical Analysis of Arrhythmias (Anglice)
  3. Habets J., van den Brink R. B., Uijlings R., Spijkerboer A. M., Mali W. P., Chamuleau S. A., Budde R. P. (Iun 2012). "Coronary artery assessment by multidetector computed tomography in patients with prosthetic heart valves". European radiology 22 (6): 1278-86 

Nexus interni

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!