Ram Nath Kovind

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ram Nath Kovind
Res apud Vicidata repertae:
Ram Nath Kovind: imago
Nativitas: 1 Octobris 1945; Uttar Pradesh
Patria: India, India Britannica

Officium

Officium: member of the Rajya Sabha, President of India, Gubernator
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Bharatiya Janata Party
Religio: Hinduismus

Familia

Coniunx: Savita Kovind

Ram Nath Kovind seu litteris Devanagari राम नाथ कोविन्द Rāma Nātha Kovinda (prope Derapur natus die 1 Octobris 1945) est iuris consultus et politicus Indiae.

E gente textorum Kori (populi intangibilis) ortus, Ram Nath Kovind alumnus est collegii Dayanandi Anglovedici Kanpurensis ubi iuribus studuit. Advocatus Dellii in urbe ab anno 1971 atque apud curiam supremam ab anno 1980 usque in 1993 operam dedit. Insuper annis 1977 et 1978 consiliarius iuxta primum ministrum Morarji Desai fuit. Conscriptus consilio civitatum[en] anno 1994 usque in 2006 meruit pro nativa civitate sua Uttara Pradeśa. Anno 2015 gubernator civitatis Bihārae creatus est. Quod munus die 20 Iunii 2017 renuntiavit ut officium peteret superius. Die 17 Iulii eiusdem anni praeses patriae electus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Inauguratio pontium civitatis Biharae die 12 Martii 2016. Videntur Narendra Modi primus minister (vexillum gerens) et Ram Nath Kovind gubernator Biharae (manibus compressis)