Latinitas bona

Rainerius Montisferrati (Caesar)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Rainerius Montisferrati (Caesar)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1162; Pedemontium
Obitus: 1183; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale

Officium

Munus: Politicus

Familia

Genitores: Guillelmus V; Judith of Babenberg
Coniunx: Maria Comnena
Familia: Aleramici
Historia Andronici Comneni: infra Maria Comnena maritusque Rainerius Montisferrati trucidantur; supra ad sinistram partem Alexii (Mariae fratris) cadaver in mare iacitur; ad dextram partem Andronicus ipse a populo necatur. Ioannes Boccacius, De casibus virorum illustrium (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 226 f. 257r)

Rainerius Montisferrati (natus 1162; mortuus 1182 seu 1183) fuit nobilis Italianus (filius Guillelmi V marchionis Montisferrati) qui in matrimonio familiae imperiali Byzantinae iunctus est. Duxit enim anno 1180 uxorem Mariam Comnenam, imperatoris Manuelis I filiam quam ex uxore prima Bertha de Sulzbach genuit, et ob hanc rem nomine novo "Ioannes" tituloque "Caesar" (Graece Ἰωάννης ὁ Καίσαρ) appellatus est. De matrimonio Robertus de Torigneio in Chronicis suis sub anno 1180 refert:

[Manuel] fecit coronari Rainerium, filium marchisi Montis Ferrati, cum filia sua quam ei dederat; et dedit ei honorem Thesolonicensium, qui est maxima potestas regni sui post civitatem Constantinopolitanam.[1]

Maria iussu Andronici imperatoris anno 1182 ab eunucho Pterygionita pharmacis interfecta, Rainerius etiam eodem fere tempore necatum esse censetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]