Pterygionites

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pterygionites eunuchus fuit aulicus imperatoribus Manuele, Alexio et Andronico Comnenis et minister principissae porphyrogenitae Mariae. Is secundum Nicetam Choniatam Mariam ipsam maritumque Rainerium Montisferrati pharmacis interfecit. Is etiam imperatricem Mariam, Alexii II matrem, interficere curavit cum Constantino Tripsycho. Andronicus anno 1185 Tripsychum excaecari iussit.

Fontes[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.