Quintus Poppaeus Secundus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Poppaeus Secundus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ineunte fuit. Anno 9 post fratrem Gaium Poppaeum Sabinum consul suffectus creatus cum collega Marco Papio Mutilo legem Papiam Poppaeam tulit, qua senatores caelebes a magistratibus prohibiti sunt. Cum Papius ipse sine liberis esset, facile omnibus visu fuit consulem eam legem iussu Augusti imperatoris tulisse.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Poppaei (2)" in J. G. Schlimmer, Z. C. De Boer, Woordenboek der Grieksche en Romeinsche Oudheid 3a ed. (Haarlem, 1920) p. 502