Quintus Haterius Antoninus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Haterius Antoninus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Decimus Haterius Agrippa erat, consul ordinarius anno 22, mater Domitia, neptis Marci Antonii. Consobrinus erat Valeriae Messalinae, consulis anni 58, Marci Valerii Messallae Corvini, Fausti Cornelii Sullae Felicis, consulis anni 52, Neronisque imperatoris.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 53 toto anno cum Decimo Iunio Silano Torquato collega summum magistratum gessit. His consulibus Nero Antoniam, filiam Claudii imperatoris in matrimonium duxit[1]. Aurelio quoque Cottae et Haterio Antonino (anno 58) annuam pecuniam statuit princeps (Nero), quamvis per luxum avitas opes dissipassent[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cornelius Tacitus, Annales, XII 58
  2. Tacitus, Annales, XIII 34

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Faustus Cornelius Sulla Felix et Lucius Salvius Otho Titianus
Consul
53
cum
Decimo Iunio Silano Torquato
Successores:
Manius Acilius Aviola et Marcus Asinius Marcellus