Decimus Iunius Silanus Torquatus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Decimus Iunius Silanus Torquatus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 64) senator Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pronepos Augusti fuit. Pater eius Marcus Iunius Silanus Torquatus, consul ordinarius anni 19, mater Aemilia Lepida fuit. Ei duo fratres et duo sorores fuerunt:

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Silanus anno 53 toto anno consul ordinarius cum collega Haterio (vide infra) fasces duxit. His consulibus Nero Antoniam, filiam Claudii imperatoris in matrimonium duxit[1].

Accusatio et mors[recensere | fontem recensere]

Anno 64 a Nerone imperatore accusatus est, quod fortunam suam profudisset. Qui suis rebus tam prodigus esset, alienas appeteret. Itaque Silanus imperium capere conaretur[2]. Itaque Silanus iudicium non exspectavit, sed mortem voluntarium sibi quaesivit. Tacitus de ea re scripsit:

"Isdem quippe illis diebus Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum abavum ferebat. Iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam in rebus novis esse; quin habere, quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina summae curae et meditamenta. tum intimus quisque libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit. secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse, si clementiam iudicis exspectasset."[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XII 58
  2. Cassius Dio LXII 27,2
  3. Tacitus, Annales, XV 35.


Antecessores:
Faustus Cornelius Sulla Felix et Lucius Salvius Otho Titianus
Consul
53
cum
Quinto Haterio Antonino
Successores:
Manius Acilius Aviola et Marcus Asinius Marcellus