Quintus Haterius (consul 5 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Haterius (natus circa 65 a.C.n., mortuus anno 26) senator Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Uxor eius familiaris Augusti (filia Marci Agrippae et Claudiae Marcellae) fuit. Filius eorum Decimus Haterius Agrippa consul anni 22, erat

Vita et cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 5 a.C.n. consul suffectus creatus est. Orator clarus saepe in senatu senentiam rettulit, et saepe aut audacter dicebat aut adulabatur, exempli gratia, cum Tiberium anno 14 dubitantem, an imperium post Augusti mortem caperet, palam rogavit: "quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?"[1]". Aut "cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus"[2]. Filius Decimus Haterius Agrippa erat, consul ordinarius anni 22. Anno 26 grandaevis mortuus est. Tacitus, cum mortem Haterii narravisset, haec adposuit: "Fine anni excessere insignes viri Asinius Agrippa ... et Q. Haterius, familia senatoria, eloquentiae quoad vixit celebratae: monimenta ingeni eius haud perinde retinentur. scilicet impetu magis quam cura vigebat; utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est"[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, I 13,4
  2. Tacitus, Annales, III 57
  3. Tacitus, Annales, IV 61