Quintus Fulvius Gillo Bittius Proculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fulvius Gillo Bittius Proculus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 119) senator Romanus fuit. Pater eius Bittius quidam erat, sed a Marco Fulvio Gillone adoptatus est. Anno 96/97 cum Publicio Certo praefectus aerarii Saturni erat. Cum Plinius Minor Certum aggressus est, Fulvius eum defendebat. Uxorem Pompeiam Celerinam duxit, matrem uxoris secundae Plinii. Anno 99 consul suffectus creatus est. Praeterea frater Arvalis fuit et anno 115/116 proconsul Asiae[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 707