Quinquatria a Nerone celebrata (59)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quinquatria celebrata sunt Baiis die 19 Martii 59 a Nerone imperatore. Quo die ad cenam convocavit Agrippinam matrem; eo enim die, si Suetonio et Tacito credimus, matrem interfecisse statuit. Eventum sic Suetonius describit in vita Neronis:

"Hoc consilio per conscios parum celato solutilem navem, cuius vel naufragio vel camarae ruina periret, [Nero] commentus est atque ita reconciliatione simulata iucundissimis litteris [Agrippinam] Baias evocavit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda; datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua advecta erat velut fortuito concursu confringerent, protraxit convivium repetentique Baulos in locum corrupti navigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus" (Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 34.2-3).

Sicque Suetonius in vita Othonis:

"Omnium autem consiliorum secretorumque [Neronis] particeps [Otho] die, quem necandae matri Nero destinarat, ad avertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit" (Suetonius, De vita Caesarum "Otho" 3.1).

Tacitus autem Othonem eo tempore in Lusitania praetorem meruisse dixit, Neronemque ipsum hospitem sacrorum fuisse:

"Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. Illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia. Venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) excepit manu et complexu ducitque Baulos. Id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur. Stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi. Ac tum invitata ad epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. Satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. Ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta superque ipsum conlocata. Iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat" (Tacitus, Annales 14.4).

Agrippina e naufragio nando evasit, sed iussu Neronis post aliquos dies a servo necata est.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.