Quattuor humores
Appearance

Quattuor humores sunt sanguis, cholera, melancholia, phlegma. Isidorus Hispalensis scripsit: "Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra."
Quattuor temperamenta sunt sanguineum vel calido-humidum, cholericum vel calido-siccum, phlegmaticum vel frigido-humidum, melancholicum vel frigido-siccum.
| Humor | Verbum Graecum | Elementum |
|---|---|---|
| Sanguis | αἷμα | Aer |
| Cholera | χολή | Ignis |
| Melancholia | μέλαινα χολή | Terra |
| Phlegma | φλέγμα | Aqua |