Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Pyxis nautica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hodierna acus magnetica, cuius pars interior est laticis liquidi plena vires frictionales in acu efficiens ad longas acus oscillationes vitandas.

Acus magnetica,[1] vel pyxis nautica,[2] vel pyxis magnetica,[2] vel acus nautica,[2] est parva capsula (pyxis) quae acum magneticam, partem septentrionalem indicantem, intus continet. Gradus angulum in septentriones monstrat.

Seres antiqui circum 400 a.C.n. de magnetismo in opere Libro magistris vallis diaboli (鬼谷子) appellato aiunt: "Magnes facit ferrum venire vel ferrum attrahit."[3] Et circum anno 1200 notatur Seres pyxibus magneticis ad navigandum uti.[4]

Antiquitas autem connexionem inter magnetismum et pyxis actionem ignorabat: vel stella Polaris vel insula magnetica in septentrionibus sita putabantur acus attrahere, sine explicatione scientifica data. Solus fuit Gulielmus Gilbert, qui rectam dedit explicationem anno 1600 in suo opere magno De Magnete, Magneticisque Corporibus, et de Magno Magnete Tellure[5] inscripto. Gilbertus proposuit tellurem ipsam esse magnetem ingentem. Secundum leges electromagneticas vires magneticae acum vertunt ut acus versus campum magneticum intendant. Ergo, quod Telluris campus magneticus fluit a polo meridionali ad polum septentrionalem, acus in Telluris superficie ad septentrionalem indicant.

Accuratius hodie scimus polos magneticos non exacte congruere telluris gyrationis polis, ut acus non exacte ad partem septentrionalem intendant. Directio vera a magnetica discrepat multum in Antartica et in oceanis meridionalibus Atlanticis Pacificisque. Ut in tabula geographica infra posita videtur, locus poli australis inter Antarcticam et Australiam in Oceano Indico iacet.

Polorum magneticorum loci[recensere | fontem recensere]

Polus Magneticus Septentrionalis [6] (2001) 81.3 N 110.8 Vicimappa (2004 est) 82.3 N 113.4 W Vicimappa (2005 est) 82.7 N 114.4 W Vicimappa
Polus Magneticus Meridionalis [7][8] (1998) 64.6 S 138.5 E Vicimappa (2004 est) 63.5 S 138.0 E Vicimappa (2006 est) 65.0 S 139.0 E Vicimappa

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John C. Traupman, Latin and Englisjh Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 499.
  2. 2.0 2.1 2.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Li Shu-hua, “Origine de la Boussole 11. Aimant et Boussole,” Isis 45, no. 2 (Iulius 1954): 175.
  4. Ex pagina en:Compass abstracta: Zhu Yu, Pingzhou Table Talks (Pingzhou Ke Tan) anno 1117 edita: "The navigator knows the geography, he watches the stars at night, watches the sun at day; when it is dark and cloudy, he watches the compass."
  5. Vide etiam paginam Anglice "De Magnete" scriptam et paginam "400 Years of "De Magnete": Commemorating the 400th anniversary of "De Magnete" by William Gilbert of Colchester," David P. Stern.
  6. Geomagnetism, North Magnetic Pole. Natural Resources Canada, 2005-03-13.
  7. South Magnetic Pole. Commonwealth of Australia, Australian Antarctic Division, 2002.
  8. Pagina anglica en:South magnetic pole. Commonwealth of Australia, Australian Antarctic Division, 2002.