Jump to content

Polaris

E Vicipaedia
Imago vera (sed falso colore) Polaris capta annis 2020 a CHARA Array Observatorii Montis Wilson prope Angelopolim.
Stella Polaris, conlocatio in Ursa Minore cum Ursa Maiore

Polaris sive Alpha Ursae Minoris (α UMi) est stella binaria sideris Ursae Minoris. Nomen capit quod caelesti polo septentrionali proxima stat; per motum Terrae fit ut ceterae caeli stellae, quum orbes suos conficiant, circum hanc unam agi videantur. Noctu, Polaris viatoribus nautisque, quibus regionem septentrionalem indicat, maximi usūs est.

Alpha Ursae Minoris haud omnibus temporibus polum septentrionalem significavit, nam per motum turbinalem quendam axis Telluris (praecessionem vocatum) sic evenit, ut polus caelestis ipse in caelo moveatur. Multis saeculis praeteritis, Vega autem, sideris Lyrae clarissima stella, nova stella polaris erit.

Polaris est exemplum celeberrimum supergiganteae flavae et variabilis Cepheidis. Quadraginta quinque vicibus latior est Sole et circiter quadringentos quinquaginta annos luce mensos distat.[1]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Data astronomica: "* alf UMi" apud SIMBAD.