Pyramus et Thisbe

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Pyramus

Vide etiam paginam discretivam: Thisbe

"Pyramus et Thisbe", opus tessellatum Graecoromanum Paphi in insula Cypro repertum
Pyramus et Thisbe in manuscripto versionis Anglicae Metamorphoseon anno 1480 confecto picti
Nicolaus Manuel: "Pyramus et Thisbe", anno 1520 picti

Pyramus et Thisbe est fabula de duobus amantibus qui se iungere prohibentur, primum ab Ovidio anno fere 8 a.C.n. in Metamorphoseon libro quarto enarrata.[1] Ovidius praetendit fabulam a muliere quadam Thebana amicis recitatam.

Fabula Ovidiana[recensere | fontem recensere]

Secundum eam narrationem Pyramus iuvenis et Thisbe puella in urbe Babylon olim viventes se amabant. Adulescentes, quoniam patres amorem eorum vetuerunt, communicare potuerunt rima tenui, quae inerat in pariete domus communis utrique. Quare se noctu apud arborem quandam extra moenia conventuros iuraverunt.

Postquam Thisbe prima ad locum pervenit, appropinquavit leaena, cuius os sanguine bovis manabat. Thisbe leaena veste sua scindente et deinde in silvas redeunte effugit. Paulo post quam leaena abscessit advenit ad eundem locum Pyramus, qui, ut primum vestigia leaenae atque vestem Thisbes sanguine tinctam vidit, Thisben mortuam esse putavit et confestim se gladio transegit.

Tunc Thisbe arboris pomis candidis in colorem rubrum sanguine Pyrami mutatis rediit. Pyramo mortuo viso gemuit et vovit se morientem illum secuturam esse. Se in gladium cecidit, arboris autem poma mutaverunt in colorem nigrum. Deis et patribus fato amantium commotis et color niger in moris permanebat et una in urna requieverunt reliquia amantium. Arbor hodie morus nigra appellatur.

Narrationes posteriores[recensere | fontem recensere]

Fabula Pyrami et Thisbae repetiverunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Metamorphoses 4,55-166 (cf.[1])

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyramum et Thisben spectant.