Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio
Appearance
Publius Sulpicius Ser.f. Saverrio (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 299 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Publius Sulpicius P.f. Saverrio, consul anni 280 a.C.n., eius filius fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 304 a.C.n. Sulpicius Saverrio consul una cum Publio Sempronio P.f. Sopho electus est[1]. Hoc anno Bellum Secundum Samnitium pace signata compositum est. Tum Aequi brevi tempore victi sunt[2] et Sophus de eis triumphavit, cum Saverrio de Samnitibus triumphum celebraret. Anno 300 et censor electus cum collega consulatus duas tribus addidit: Aniensem et Terentinam[3]. Anno 296 interrex comitia consulum rexit[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Lucius Postumius Megellus et Tiberius Minucius M.f. Augurinus |
Consul 304 a.C.n. cum Publio Sempronio P.f. Sopho |
Successores: Servius Cornelius Cn.f. Lentulus et Lucius Genucius Aventinensis |