Publius Licinius Valerianus (frater Gallieni)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Licinius Valerianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 268) senator Romanus et filius imperatoris Valeriani fuit. Frater eius erat Gallienus imperator. Anno ignoto consul suffectus erat, anno 265 consul II ordinarius. Anno 268, cum Gallienus apud Mediolanum occisus esset, iussu senatus cum aliis propinquis imperatoris necatus est[1].


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Bray, Gallienus, Adelaide 1997, p. 308



Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VI et Saturninus
Consul
265
cum
Egnatio Lucillo
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VII et Sabinillus