Egnatius Lucillus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Egnatius Lucillus (natus circa annum 230, mortuus est verisimile anno 268) senator Romanus tertio saeculo erat. Sunt, qui putant[1] eum filium esse Egnatii Luciliani, legati Britanniae Gordiano III imperatore regnante. Ipse consul ordinarius anno 265 cum Publio Licinio Valeriano, fratre Gallieni imperatoris erat. Verisimile est eum post necem Gallieni imperatoris cum aliis propinquis imperatoris necatum esse.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Bray, Gallienus, Adelaide 1995, p.22


Antecessores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VI et Saturninus
Consul
265
cum
Publio Licinio Valeriano
Successores:
Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus VII et Sabinillus