Publius Calvisius Ruso Iulius Frontinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Calvisius Ruso Iulius Frontinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Gallia Narbonensis, pater Publius Calvisius Ruso, consul suffectus anni 53 erat. Fratrem Publium Calvisium Rusonem habebat, qui anno 79 eodem magistratu fungebatur.
Ipse uxorem primam Dasumiam et deinde Eggiam Ambibulam duxit. Circa annum 68/69 fuit IIIvir monetalis, deinde tribunus militum ignotae legionis, anno 73/74 a Vespasiano imperatore quaestor principis factus et inter patricios adlectus est. Tum erat praetor et anno 84 consul suffectus. Deinde curator viarum et anno 98/99 proconsul Asiam administravit. Deinde curator aedium sacrarum et operum locorumque publicorum et anno 105/106 legatus pro praetore Cappadociae factus est. Praeterea sevir equitum Romanorum, XVvir sacris faciundis sodalisque Augustalis erat.
Filius eius Publius Calvisius Tullus Ruso, consul ordinarius anni 109 erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 952