Publius Calvisius Ruso

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Calvisius Ruso (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Publius Calvisius Ruso anno 53 consul suffectus erat. Ipse anno 79 consul suffectus creatus est, anno 92/93 proconsul Asiam administravit. Frater vel filius eius Publius Calvisius Ruso Iulius Frontinus circa annum 84 consul suffectus erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 952