Publius Baebius Italicus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Publius Baebius Italicus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Patria eius Italia septentrionalis vel Canusium erat. Propter facta praeclara in bello Cahattico a Domitiano imperatore ornatus est. Annis 84/85 ad usque 86/87 legatus Augusti pro praetore Lyciam et Pamphyliam administravit. Anno 90 consul suffectus creatus est. An auctor Iliadis Latinae fuerit, non certe scimus[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 393