Pteriomorphia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Argopecten irradians.jpg

Classis : Bivalvia 
Subclassis : Pteriomorphia 
   
Subdivisiones: Ordines
7 (5 exstantes). Vide commentarium.

Pteriomorphia (a verbis Graecis πτερίον 'pinnula' + μορφή 'forma') sunt Bivalvium phyli Molluscorum subclassis, quae praeter ordines Arcoida, Mytiloida, Ostreoida, Pterioida, aliquas familias exstinctas et fortasse basales continet, sicut Evyanidas, Colpomyidas, Bakevelliidas, Cassianellidas et Lithiotidas.

Pteriomorphia, quae olim, quod branchias lamelliformes habent, lamellibranchiata nuncupabantur, epibenthica sunt, id est, in fundo vivunt. Nonnulla, quia pedes minutos habent, bysso ad substratum adfiguntur. Margines pallii non conligantur. Branchiae, quae saepissime magnae sunt, in pascendo adiuvant. Qui grex notissimas utilissimasque comprehendit molluscorum familias, quae sunt hae: Mytilidae, Pectinidae, Pinnidae, Ostreidae.[1]

Ordines subclassis Pteriomorphium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barnes 1982: 430.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]