Jump to content

Pronuntiatus Ecclesiasticus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia

Linguam Latinam hodie duobus modis principaliter homines pronuntiant: aut Pronuntiatu Ecclesiastico aut Pronuntiatu Academico; nonnumquam et Pronuntiatu Sollemni. Pronuntiatu Ecclesiastico tamquam officiali Ecclesia Catholica utitur.

Pronuntiatus Ecclesiasticus est traditio viva et oralis Latinae linguae quae ab antiquis temporibus ab Ecclesia Catholica culta post multas mutationes quas per saecula tulit usque ad nostros dies asservatur. Ergo lingua Latina more ecclesiastico enuntiata eiusdem generis fere ostendit varietates atque linguae Romanicae aliaeque populares.

Qua de causa pronuntiatus ecclesiasticus per diversas nationes diversus erat usque ad initium XX saeculi. Pio autem X[1] regnante, pronuntiatus Romanus Ecclesiae officialis factus est.

Litterae saepe eundem pronuntiatum habent quocumque loco verbi legantur. Nonnunquam tamen duae litterae unitae unum faciunt sonum. Pronuntiatus plerumque sequitur normam linguarum popularium.

Regulae pronuntiandi[2]

[recensere | fontem recensere]

Nisi nominatae, litterae ad communis pronuntiationis normas leguntur.

  • i pronuntiatur [i] (aut [j] cum in diphthongis)
  • u pronuntiatur [u] (aut [v] cum tamquam consonans adhibeatur et [w] cum in diphthongis)
  • ae pronuntiatur [e]
  • oe pronuntiatur [e]

Ceterae diphthongi tamquam scribuntur pronuntiantur.

  • c pronuntiatur [k], exceptione facta ante e, i, y, ae et oe. In his casibus [tʃ] pronuntiatur: Caesar → ['tʃe.sar]
    • cc ante e, i, y, ae et oe pronuntiatur [ttʃ]: ecce → ['et.tʃe][3]
    • sc ante e, i, y, ae et oe pronuntiatur [ʃ] (xc et [kʃ][3]): excelsis → [ek.'ʃel.sis]
  • g pronuntiatur [g], exceptione facta ante e, i, y, ae et oe. In his casibus [dʒ] pronuntiatur: regina → [re.'dʒi.na]
  • gn pronuntiatur ɲ: agnus → ['a.ɲus]
  • h in verbis mihi et nihil ut littera [k] pronuntiatur, in ceteris verbis numquam pronuntiatur[3], exceptione facta de ph (v. deorsum)[4].
  • j adhiberi potest in Latinitate ecclesiastica pro sono [j]. Si non adhibetur, symbolum i ambos potest significare, secundum contextum.
  • ph transcriptio litterae grecae φ est, et [f] pronuntiatur
  • qu pronuntiatur [kw]
  • s pronuntiatur plerumque [s], sed [z] si inter vocales habeatur
  • ti ante vocalem pronuntiatur [tsi]: pronuntiatio → [pro.nun.tsi.'a.tsi.o], exceptione facta si post s vel t vel x habeatur, quibus in casibus [ti] pronuntiatur: quaestio → ['kwes.ti.o]
  • x pronuntiatur ks
  • z pronuntiatur dz

Nexus Externi

[recensere | fontem recensere]
  • Elementa Litteraria et Musica Liturgiae (Hispanice), situs qui easdem regulas docet.
  1. Motu Proprio de musica sacra datum Romae, 22 Novembris 1903, quod legi potest hinc, ubi et littera Pii XI legi potest haec confirmans.
  2. In hac parte, Abecedarium Phoneticum Internationale ad describendam pronuntiationem adhibeatur.
  3. 3.0 3.1 3.2 Liber Usualis.
  4. ch et th transcriptiones Graecorum litterorum χ et θ sunt, sed [k] et [t] pronuntiari possunt.
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.