Latinitas nondum censa

Proelium apud Gabatham

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Proelium apud Gabatham[1] fuit magna pugna, dies sex longa, in qua Arabes seu Saraceni Romanos superaverunt. Acta est pugna mense augusto anno 636, et hodierne nominata est pugna ob flumen Yarmouk dictum.

Romani, Theodoro germano Heraclii duce, castra aedificaverunt ad margines provinciae Palaestinae, arabes pugnandi causa. In proelio, copiae tam Arabum quam Romanorum in manibus quattuor divissae sunt. Etiamsi Romani maiores in numero erant, duces Arabum pertinacissimi aut audaces. Tandem, post dies sex, turmae centrales Romanorum metu fugaverunt et victoriam acceperunt Saraceni.

Post cladem, Saraceni terras omnes Syriae et Palaestinae ceperunt, tamen urbes Damascenam et Hierosolimas.

Narratio[recensere | fontem recensere]

Fons Andalusiae scriptus ita narrat de proelio:

Theodorus cum multis milibus Romanurum apud Gabatham oppidum proelium fudit. Sed ita pavor et vis inimicorum in Romanis legionibus fuit, ut vix exinde pauci, qui nuntium ferrent, relicti sint. Quo certaniine etiam Theodorus Augusti germanus necatus est. Sarraccni certi de tanta nobilium Romanorum strage prostrata, excusso Romani nominis metu provineias, quas dudum invaserant, firmiter possederunt et apud Damasceni splendidissimam Syri[a]e urbem regnum locarunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]