Processio feria VI in Passione Domini (Locoritum)

E Vicipaedia
Processio Locoriti anno 2012.

Locoriti[1] in Franconia Inferiore processio die Passionis Domini fit, quae totius Germaniae vetustissima habetur.[2] Cui intersunt milia Christifidelium piorum et visitatorum curiosorum.

Feria sexta autem septimanae sanctae simulacra tredecim magnitudine naturali eminentia ante meridiem ab area ante Fanum Sancti Michaelis sita in dispendio viarum Große Kirchgasse, Lohrtorstraße, Seeweg, Fischergasse, Grabenstraße, Anlagenstraße, Alfred-Stumpf-Straße, Hauptstraße retransportantur ad initium. Ex anno 1960, cum res feruntur, silent voces humanae: solum tympana pulsantur et instrumentis canitur.

Constat eius originem—quoad imagines et ornamenta—magis magnificam fuisse, quando omnia modum in Barocum instituta erant post bellum triginta annorum. Quod cum ita sit, historici gaudent mentione prima in ratione quadam quae parochiae Sancti Michaelis anno 1656 inducta erat.

Ordo circuitus[recensere | fontem recensere]

Imagines processionis.

Agalmata a fabris variis portanda sunt: etiam infantium participum parentes ut opifices sint exigitur.

Ecce ordo procedentium:

  1. ministrantes cum cruce et vexillis nigris
  2. musici capellae localis
  3. insignia et baculi artificum
  4. cuparii, braxatores, hospites cum scaena Ultimae Cenae
  5. carpentarii, vitrarii, tornatores cum scaena Christi sanguinem sudantis in monte Golgotha
  6. vehicularii et fabri (claustrarii) cum scaena Christi a militibus Romanis capti
  7. restiones, cultrarii, figuli cum scaena Christi qui ludibrio habetur
  8. sutores, sellarum artifices, architecti cubilium, membra familiae Kolping cum scaena flagellationis
  9. macellarii et alimentarii cum scaena Ecce homo
  10. hortulani, agricolae, fructuum venditores, saltuarii—qui Christo in cruce baiulanda succurrant
  11. vestifices et vestium negotiatores cum scaena Salvatoris vestimentis spoliati
  12. caementarii, dealbatores, tectores cum scaena crucis quinque vulnerum depictorum
  13. motus Puerorum Exploratorum Sancti Georgii et motus operariorum catholicorum cum scaena passionum nostris temporibus ferendarum
  14. virgines cum scaena Deiparae desperantis
  15. pistores et tabernarii—stantes ante sepulcrum Domini
  16. quadrigae igneae cum scaena Ionae quem cete exspuit (signum resurrectionis)
  17. discipuli quidam
  18. symphoniaci tribus Wombach
  19. clerici et homines publici
  20. plebs

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karl Anderlohr, Förderkreis Lohrer Karfreitagsprozession e.V.: Die Lohrer Karfreitagsprozession. G-Medien GmbH, editio altera, Locoriti 2012, ISBN 978-3-944413-07-5.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad processionem Locoritensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas Josef Möhler: "Lohr über 1850 Jahre alt?" - Apud: Main-Echo, 10 Februarii 2010.
  2. "Der Leidensweg Christi in Lohr am Main," apud BR, 28 Martii 2013.