Pro invalido

E Vicipaedia

Pro Invalido[1] (Graece Ὑπὲρ Ἀδυνάτου[2]) est oratio quam logographus Lysias humillimo civi scripsit et inter optima eius opera numeratur. Fuit enim antiqua lex Atheniensium, fortasse iam a Solone promulgata, quae obolum cotidianum civibus pauperibus et ob corpus mutilum vitam sibi quaerere nequeuntibus e publico dari iubebat[3]. Qui hunc obolum accipiebant quotannis coram quingentorum consilio probari debebant ut quaestores illam pecuniam sibi erogare pergerent. Tum cuivis contra dicere licebat. Quod clienti Lysiae evenit, qui iam senior et invalidus ab adulescente accusatus est quod non iure pecuniam ex aerario acciperet. Lysias ironia et argumentis ab absurdo crimina refutat.

De argumentatione[recensere | fontem recensere]

In exordio orator accusatori ironice gratias agit quod rationem de tota vita sua reddendi facultatem sibi obtuleritː semper enim bonas artes adfectavit ne si corpori suo similis fuisset animus ab accusatore nihil differret. Deinde crimina refutatː

  • 1) quod ne invalidus quidem fuerit quoniam equo saepe vehitur. Respondet eadem de causa in equos ab amicis mutuatos se ascendere qua duobus baculis fultus ingreditur. Cur illa duo bacula non roboris indicia esse existimat accusator? Nec siquidem corpore integer est quicquam obstare potest quin unus ex archontibus fiatǃ
  • 2)quod non egens sit quoniam artem didicit quo vitam quaerere potest et saepe eum cum divitibus hominibus versantem aspiciunt. Respondet orbum esse sine auxilio nec ob senectutem solum artem facile exercere posse. Si cum iunior erat pecunia publice dabatur, quomodo nunc cum aeger et senex fit ea summa iuste sibi adimi posset?
  • 3) quod insolens sit (ὑβριστής). Respondet insolentiam homini iuniori et valido (ut adversarius) magis quam seni et debili convenire. Vapulare enim pericilatus esset.
  • 4) quod in eius officinam multi homines et nequam coeunt. Respondet si qui in foro otiose vagantur atque apud artifices sermonibus diem terunt damnare deceat tunc omnes Athenienses damnandos fuisse.

Ita per iocosa verba iudices delectare cupit et simul sine improbo pathetico eorum misericordiam movet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oratio XXIV in corpore Lysiano.
  2. Titulus a manuscriptis traditusː Πρὸς τὴν εἰσαγγελίαν περὶ τοῦ μὴ δίδοσθαι τῷ ἀδυνάτῳ ἀργύριον. Editores vero falsum fuisse putant quia non de εἰσαγγελία agitur sed de δοκιμασία atque ita corrigere solent.
  3. Cf Aristoteles, De republica Atheniensium 49.4. Asitotelis tempore iam duo oboli dabantur.

Commentarii[recensere | fontem recensere]

  • Lysias, Discours I, XII, XXIV, XXXII, introduction, traduction et commentaire de Pierre Chiron, Lutetiae, Les Belles Lettres «Commentario », 2015 Recensio critica

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]