Privilegium Maius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de documento Habsburgensi anni 1358 explicat. Si notionem generalem quaeris, vide Privilegium.

Privilegium maius est versio ficticia Privilegii minoris (1156) iussu Rudolphi IV facta, qua terris Habsburgensibus iura amplissima concederentur. Privilegium maius confectum est, ut putatur, quod Habsburgensium in Bulla Aurea Caroli IV nulla mentio facta erat. In Privilegio maiore Austria archiducatus nominatur et iuribus, quae iis Principum electorum imperii similia erant, instructa est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!