Principissa Peach

E Vicipaedia
(Redirectum de Princess Peach)
Jump to navigation Jump to search
Haec emblema adhibetur ad Persicam repraesentandam in multis ludis consolarum.

Principissa Peach (Iaponice: ピーチ姫, Pīchi-hime; Anglice: Princess Peach), etiam sola Peach (scilicet "prunum persicum") appellata (Iaponice: ピーチ, Pīchi), appellata Principissa Toadstool (Anglice: Princess Toadstool) in translationibus Anglicis et aliis linguis a maturis ludis televisificis, est persona ficta in serie Marius. Creata est a Shigeru Miyamoto. Principissa Persica est principissa Regni Fungini (Anglice: Mushroom Kingdom), quod saepe per incursum est a primo antagonista seriei Marianae Bowser, et semper abducit Bowser Persicam, et tum heros seriei, Marius, eam salvare conatur. Saepe pictus est ut Marii studium amatorium et apparuit in fere omnibus ludis consolarum Marianis. Sed in suo proprio ludo consolarum Super Princess Peach (Latine: "Super Principissa Persica") ea est prima protagonista.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Personae ficticiae Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!