Praxedis Romana

Sancta Praxedes ab Ioanne Vermeer picta
Sancta Praxedis (vixit saeculo primo et secundo) fuit martyr Romana. Iuxta acta digesta eius fertur virgo fuisse quae Christianos inter persecutionem Marci Aurelii protegit. De martyrio eius pauca certa sciuntur. Sepulta est in Catacumba Priscillae iuxta tumbam Sanctae Pudentianae cuius, tenua ratione, soror fuisse creditur. Inclytissima Ecclesia super collem Esquilinum nomini eius dedicata iussu Papae Paschalis I (817 - 824) aedificata est in situ ecclesiae antiquioris quae ipsa in situ domus Praxedis stetisse creditur.
Dies festus eius est 21 Iulii.