Pratica della mercatura

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
La pratica della mercatura: prima pagina cum imagine auctoris. Bibliotheca Riccardiana Florentina MS. Ricc. 2441 f. 1r

La pratica della mercatura est liber manualis a Francisco Balduccio Pegolotti argentario Florentino annis circiter 1339/1340 Italiane confectus. Ibi consuetudines regulasque ab aedilibus et mercatoribus adhibitas enumerat in urbibus portubusque maris Mediterranei necnon ponto Euxino et per Viam sericam usque ad Sinas. Titulus plenus ab ipso auctore datus est Libro di divisamenti di paesi e di misuri di mercatanzie e daltre cose bisognevoli di sapere a mercatanti.

La pratica della mercatura: glossarium verborum commercialium. Bibliotheca Riccardiana Florentina MS. Ricc. 2441 f. 11r

Huius libri Italiane scripti manuscriptum solum nobis servatum, anno 1472 exscriptum, in Bibliotheca Riccardiana Florentina iacet, siglo Ricc. 2441. Textus primum anno 1766, recentius anno 1936 editus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • 1766 : (Gian Francesco Pagnini del Ventura, ed.) Della decima e delle altre gravezze vol. 3: La pratica della mercatura scritta da Francesco Balducci Pegolotti. "Olisipone", re vera Florentiae[b 1] (Textus apud Google Books) Textus apud Internet Archive
  • 1936 : Allan Evans, ed., La pratica della mercatura. Cantabrigiae Massachusettensium: Mediaeval Academy of America Textus pdf Textus html
Versiones imperfectae
Eruditio
Adnotationes bibliographicae
  1. De editione et editore vide Canonico Moreno, Bibliografia storico-ragionata della Toscana vol. 2 (Florentiae, 1805) pp. 144-145; Yule (1914) p. 137

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]