Prandium in herba (Manet)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Prandium in herba.

Prandium in herba (Francogallice Le déjeuner sur l'herbe) est pictura olearia ab Eduardo Manet pictore Francico anno 1863 facta. Exemplum feminae nudae prima acie monstratae fuit pictrix Victorina Meurent. Tabula hodie apud Museum Orsay Lutetiae servatur.

Huic tabulae pictores alii interdum responderunt, inter quos Claudius Monet, qui anno 1866 Prandium in herba alio modo pinxit, et Iacobus Tissot, qui anno 1870 La partie carrée confecit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Pique-niques et déjeuner sur l’herbe" in Les Cahiers de la gastronomie n° 7 (2011)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!