Prandete tamquam apud inferos cenaturi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Prandete tamquam apud inferos cenaturi est dictum saepe citatum, Leonidae Spartanorum rege adscriptum: ita enim milites sescentos iusserit qui contra Persas iuxta Thermopylas se pugnare parabant. Iam Cicero in Tusculanas disputationes verba haud dissimilia Leonidae attribuit: "Pergite animo forti, Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus."[1] Exacta solitae citationis verba primus praebet Valerius Maximus in libris Factorum et dictorum memorabilium: "... adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'".[2] Verba similia Graece sed oratione indirecta exprimit Plutarchus in Apophthegmatibus Laconicis: "Τοῖς δὲ στρατιώταις παρήγγειλεν ἀριστοποιεῖσθαι ὡς ἐν Ἅιδου δειπνοποιησομένους."[3] Post Valerium Maximum Latine repetivit Seneca in Epistulis moralibus:

"Sic," inquit, "conmilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus: alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.[4]

Mox etiam Orosius in Historiis adversum paganos:

Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto aduersus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reseruarent.[5]

Rex Alfredus, seu scriptor quidam qui eo adiuverit, in versione Orosii Anglosaxonica Leonidae verba sic transtulit: "Uton nu brucan þisses undernmetes swa þa sculon þe hiora æfengifl on helle gefeccean sculon."[6]

Notae[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.