Praesidium Franciscopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praeconium salutationis.

Praesidium Franciscopolis, plenius Praesidium Regale Franciscopolis (Hispanice El Presidio Real de San Francisco) est hortus et olim castra militaria in apice septentrionali Paeninsulae Franciscopolis urbis Franciscopolis Californiae sita, et nunc pars Regionis Oblectationis Nationalis Portae Aureae. Quod erat locus munitus ex 17 Septembris 1776, cum Nova Hispania id constitueret ad gradum stabilem in Alta California et Sinu Franciscopolis acquirendum. Possessio Mexici tum fuit, et vicissim Civitatum Foederatarum anno 1848.[1]

Congressui, in consilio nomine "Base Realignment and Closure" effecto, statum Praesidii ut castra stativa Exercitus Civitatum Foederatarum anno 1989 finire placuit. Praesidium die 1 Octobris 1994, post annos 219 usus militaris, ad Administrationem Saeptorum Nationalem abalienatum est, novum tempus mixti usus commercialis et publici incipiens.[2]

Logotypus Mandati Praesidii.
Praesidium anno 1817. Pictura a Ludovico Choris facta.
Praesidium circa annum 1850.

Anno 1996, Congressus Mandatum Praesidii creavit, ad inspiendas et administrandas 80 centesimas interiores terrarum saepti, Administratione Saeptorum Nationali 20 centesimas litorales administrante. Congressus poposcit ut Mandatum Praesidii ex relatione ad pecuniam sibi satis ante 2013 esset, quod octo annos ante praestitutam diem adeptum est.[3]

Inter proprietates hortorum sunt multi loci silvestres, colles, et prospectus scaenici qui Pontem Portae Aureae, Sinum Franciscopolis, Oceanumque Pacificum prospiciunt. Praesidium Lapis Terminalis Historica Californiae anno 1933 et Lapis Terminalis Historica Nationalis anno 1962 rite agnitum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • National Register of Historic Places Nomination Form and accompanying photos
    • "Nomination Form" (pdf). National Register of Historic Places. National Park Service. 28 Octobris 1992 
    • "Photos (78)" (pdf). National Register of Historic Places. National Park Service. Augusto 1990 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Despectus in Praesidium ex aere.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Praesidium Franciscopolis spectant.