Praesentatio Dei Genetricis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Praesentationis Dei Genetricis in templo icon Graeca ex urbe Hungarica Haidudorog[1] saeculo XVIII picta

Praesentatio Sanctae Dei Genetricis in Templo (Graece Εἴσοδος τῆς ῾Υπεραγίας Θεοτόκου ἐν τῷ Ναῷ) festum est Christianum, quod ab ecclesiis Orthodoxis 21 Novembris Calendario Iuliano (scilicet 4 Decembris Gregoriano), ab ecclesia Catholica die 21 Novembris Gregoriano et ab ecclesia Coptorum die 29 Novembris celebratur. Unum e duodecim festorum principalium Orthodoxorum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Protevangelium Iacobi et Historia de nativitate Mariae et de infantia Salvatoris narrant, ut sanctus Ioachim[it] et sancta Anna[el] Mariam tres annos natam in Templum Hierosolymitanum induxerunt, ubi Zacharias[it] sacerdos princeps obviam ei venit. Maria nec timens nec parentes vocans, ut alii liberi solebant, ipsa celeriter per quindecim gradus scalae ascendit, Zacharias autem a Spiritu instructus in Sancta sanctorum puellam induxit. Usque ad duodecim annos Maria in Templo manebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Haidudoroghensis in catholic-hierarchy.org.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Praesentationem Dei Genetricis in templo spectant.