Jump to content

Praenomen

E Vicipaedia

Praenomen est nomen primum hominis. Romani raro praenomine vocabantur nisi a propinquis, id est necessariis amicisve. Quamquam numerus praenominum in linguis hodiernis permagnus est, apud Romanos pauca erant. Hodie praenomen documento partus aut baptismis constituitur. Nostra aetate uni homini non raro plus quam unum praenomen datur.

Praenomina Romana antiqua

[recensere | fontem recensere]

Civis Romanus plerumque tria nomina possidebat. Primum praenomen erat, secundum nomen gentile, tertium cognomen. Nonnulli etiam agnomina habebant ut clarus imperator Scipio Africanus. Nomen 'Africanus' est agnomen eius. Feminae praenomina non habebant. Infanti Romano post nonum diem a patre praenomen dabatur, quod ex parvo numero definitorum praenominum creabatur. A tertio saeculo praenomina rariora facta sunt ut Imperator Flavius Constantinus I. Flavius suum nomen gentile erat.

Haec praenomina adhibita sunt:

Nomina valde antiqua, fortasse Etrusca

Ancus praenomen regis Anci Marcii
Opiter praenomen maturi consulis: Opiter Verginius Tricostus
Numa regis Numae Pompilii
Tullus regis Tulli Hostilii

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)