Spurius
Spurius fuit praenomen virile Romanum, litteris Sp. notatum, ab origine cognomen, id quod adiectivum spurius, 'qui non iustis nuptiis est procreatus, illegitimus.'[1] De quo haec Sextus Pompeius Festus scripsit:
Nothum Graeci natum ex uxore non legitima vocant, qui apud nos spurio patre natus dicitur, quod Ser. Tullius qui Romae regnavit, natus est ex concubina Spuri Tulli Tiburtis, nisi forte malumus credere, Oclisia Corniculana captiva eum susceptum matre serviente.[2]
Qui hoc praenomen habuerunt
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Definitio ex Forcellini, Totius Latinitatis Lexicon, s.v. "spurius.". De etymologia vide George Davis Chase, "The Origin of Roman Praenomina", in Harvard Studies in Classical Philology, vol. VIII (1897), p. 154.
- ↑ Festus, De verborum significatione 174.47–52.
| ||||